monumenta.ch > Victricius > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 12, 15
Millia sunt, charissimi fratres, exempla virtutum, quae pagina sancta commemorat. Sed nos hortandi magis, quam docendi gratia carpsimus pauca de multis. Fidelibus enim pauca sufficiunt, infidelibus multa non prosunt. Non sunt sanctorum desideria differenda. Cur moramur? Divinis, pateat aula Martyribus y , iungantur reliquiae; iungantur et gratiae, in unum conveniant, primae resurrectionis exordia. Interea confessio nostra subripiat. Indulgentia criminum est gratulatio potestatum. Haud immerito, charissimi fratres, basilicae spatium cupidus aedificator arripui.